- TELESCOPIUM
- TELESCOPIUMtubus Opticus vocatur, cuius beneficiô nostra aetas multa in caelo admiranda, quae Veteribus plane fuerunt ignota, detexit; a τῆλε, procul, et ςκοπεῖν, spectare.Hinc enim in ipso Sole maculas et faculas iam cognoscimus: Lunam, quasi alium terrenum orbem esse, nostro persimilem, eiusque superficiem inaequalem, terrâ ac aquâ distinctam, ac quasi montibus attolli vallibusque deprimi; Venerem, Lunae instar, nunc plenam esse, nunc in cornua abire; Mercurium etiam, reliquorum Plavetarum instar, a Sole lumen accipere, et modo in orbem, modo semiplenum sese conspiciendum praebere, deprehendimus. CircaIovem quatuor cernimus Planetas, qui, tamquam Lunae totidem, certis periodis et intervallis eius circuitum faciunt: Ipsum etiam Iovis corpus, quasi fasciis quibusdam cingi; earumque sirum murari, prout scil. ipse Iuppiter super centrum suum rotatur: Eôdem modo Lunulam quandam Saturnum decem et sex dierum spatiô circumire, eiusque corpus annulô circumcinctum esse; atque exinde, pro vario ad Solem Terramque nostram situ, modo ansatum, modo rotundum, nonnumquam etiam lineâ rectâ ad utrumque latus extensâ apparere: Viam denique lacteam, quod iam olim Democritus suspicatus finsse legitur, scimus iam nihil esse aliud, quam congeriem stellarum minimarum, quemadmodum et sunt stellae, nebulosae vulgo dictae, quae ita constipatae ex minutis stellulis, albedinem quandam, nebulae instar, repraesentant etc. Vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in A. Gellium, l. 16. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.